Znanstveni kolokvij, Zagreb, 28. rujna 2018.
Hrvatska akademija znanosti i umjetnosti i Odsjek za komparativnu književnost Filozofskoga fakulteta Sveučilišta u Zagrebu
Uz potporu Ministarstva znanosti i obrazovanja Republike Hrvatske
Numeros veniebat ad aptos - de versibus Ovidii apud Croatiae auctores Latinos

Numeros veniebat ad aptos - de versibus Ovidii apud Croatiae auctores Latinos

Autor: Neven Jovanović
Autor institution: Sveučilište u Zagrebu

Summarium:

Omnes docti, qui in Croatia ab origine litterarum usque adminus ad Primum bellum mundanum vixissent, versus Ovidii noverunt. Cum Latina lingua scriberent auctores aeque ac discipuli, qui in schola in versibus Latinis componendis exercerentur, usi sunt Ovidii non solum fabulis et notitiis, sed etiam ipsis poetae verbis et vocabulis. Per saecula enim Ovidius elegans artifex censebatur et exemplum ad imitandum cuivis qui post eum versus Latinos, praecipue elegiacos, faceret.

Putandum est ergo verba et iuncturas Ovidianas inesse carminibus auctorum Croatiae Latinorum. Sed nescimus modos eius praesentiae, nescimus quota pars poeseos nostrae Latinae Ovidiana fuerit. Primas hac de re notitias dabimus cum in versibus Latinis Croaticis numero plus minusve 265.000, qui hoc tempore bibliotheca digitali CroALa comprehendantur, vestigia Ovidiana quaeremus. Hac vero occasione investigabimus tantum vestigia librorum Tristium et Ex Ponto, elegias quas Ovidius exul scripserat, et tantum de finibus earum versuum, de ita dictis clausulis, referemus: quot clausulae Ovidianae apud auctores Croaticos inveniantur et quibus temporibus, sintne aliae gratiores, id est frequentiores.


Organizacijski odbor: prof. emerit. Vinko Grubišić, akademkinja Dubravka Oraić Tolić, akademik Pavao Pavličić, akademik Boris Senker, prof. dr. Cvijeta Pavlović